

Liber Leviticus*
Caput 21: Versus 14
Viduam autem et repudiatam,etc.[ORIG., hom. 12 in Levit.]Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quae scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est.Sordidam,etc. Quae vadit post amatores, scilicet daemones, qui animam pulchram, id est, ad imaginem Dei factam, adulterare cupiunt.